monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 47, 3
Inventum enim solummodo Deum non ut invenerant disputaverunt, ut de qualitate et de natura eius et de sede disceptent , Alii incorporalem asseverant, alii corporalem , qua platonici, qua et stoici ; alii ex atomis, alii ex numeris qua Epicurus et Pythagoras, alii ex igne, qua Heraclito visum est; et Platonici quidem curantem rerum; contra Epicurei otiosum et inexercitum , et ut ita dixerim, neminem humanis rebus ; positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc, intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo, intra illud maneat, quod regat.